# Epistolae 8.2

Pope Hilarius, Epistolae, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/8.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/8.2

I. Ei qui nunc Ecclesiae Narbonensi præsidere permittitur, ordinandorum episcoporum, ob haec quae prave facta sunt, sustulimus potestatem, quam ita ad fratrem et coepiscopum nostrum Constantium Uceticæ Ecclesiae antistitem, quia acvo honoris primas esse dicitur, pertinere censuimus, ut si superstite Herme episcopo defunctus fuerit, illum haec cura respiciat, quem repererit episcopalis ordo primatem. Herme autem episcopo deficiente, faciendomm mos antistitum Narbonensi mox reddatur Ecclesiae, quem non civitas, sed causa praesumptionis amisit. Unde vestrae fraternitatis in Domino sincera dilectio, sollicitudinem pastoralis curae in suis sedibus partita nobiscum, commissarum sibi Ecclesiarum diligentiam vigilanter exerceat, et eorum taliter quae in Narbonensi provincia emersere, meminerit, ut detestetur factum potius quam sumat exemplum. Quod ita deinceps esse nolumus,sicut novimus, non fuisse. Itaque, fratres carissimi. necessariis studiis est agendum, ne error, quem juvante Christo Domino nostro nuper abolevimus, aut in similes, aut in novos un. quam prodire possit excessus. Quod utique non aliter poterit praecaveri, nisi statuta venerandorum canonum in faciendis conventibus, quos hactenus omitti fecit certa necessitas, exsequamur: in quibus possint, pro emergentium necessitate causarum, ad ecclesiasticae ohservantiam disciplinae, et quae secus facta fuerint, corrigi, et sequenda constitui.

---

Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml.
