# Epistolae 8.3

Pope Hilarius, Epistolae, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/8.3

II. Per annos itaque singulos, ex provinciis quibus potuerit, congregari, habeatur episcopale concilium: ita ut opportunis locis atque temporibus, secundum dispositionem fratris et coepiscopi nostri Leontii, cui sollicitudinem in congregandis fratribus delegavimus, metropotitanis per litteras ejus admonitis, celebretur: ut si quid usquam vel in ordinandis episcopis, vel presbyteris, aut cujuslibeL loci clericis faciendis, contra praecepta apostolica reperitur admissum, aut in eorum conversatione quippiam reprobatur, communi omnium auctoritate resecetur. In ea praecipue celebritate conveniatur, quae praesidente Christo Domino nostro, et veneranda sit sanctis, et formidanda perversis. Nec cuiquam licebit a regulis esagari, quas sibi juxta canonum definitiones unita fraternitas in commune præfixerit: cum imminente quotannis examine ita singuli actus suos dirigent, ut his discussio judicii optari magis debeat, quam timeri. In dirimendis sane gravioribus causis, et quae illic non potuerint terminari, apostolicae sedis sententia consulatur:

---

Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml.
