Latin
Letter 8
Pope Hilarius, Epistolae 8.4
Unproofread scanNot analysed yet
III. lllud etiam non possumus praeterire, quod sollicitudine diligentiore curandum sit, ne praeter metropolitanorum suorum litteras aliqui ad quamlibet provinciam audeant proflcisci: quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet Ecclesias custodiri. Quibus econtrario hac ratione prospicimus, ut si hoc impetrare per aliquam non meruerint si. multatem, cum duobus metropolitanis provinciarum, quae congruae sunt, Arelatensis episcopus cuncta discutiens, pro causae qualitate observanda constituat: nec in injuriam alterius alienum clericum suscipi praeter testimonium proprii antistitis secundum canonum statuta praecipiet. Singuli autem fratres, universique cognoscant parendum esse praesentibus constitutis, quibus etiam commonitio nostra denuntiat in eos Christi Domini nostri judicium minime defuturum, qui declinando superba rebellione conventus, conscientiæ suae testimonio confutantur sacerdotalis innocentiae fiduciam non habere.