Latin
Letter 8
Pope Hilarius, Epistolae 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
V. Simul etiam super hoc universam fraternitatem volumus esse commonitam, ne praedia, quæ neque deserta, neque damnosa sunt, et ad Ecclesiam pertinent, ex quibus plurimorum consuevit necessitatibus subvenirr, aliquo jure in alterum transferantur, nisi prius apud 'concilium alienationis ipsius causa doceatur, ut quid fieri debeat, communi omnium deliberatione tractetur. Dens vos incolumes castodiat, fratres carissimi. Data III nonas Decembris (anno Chr. 470 1), GL. P. Severo Augusto consule.