Latin
1.14 to 1.25
Pope Honorius I, Documenta Varia 1.14-25
Unproofread scanNot analysed yet
»Hac ergo ineffabili nativitatis ejus inspecta ratione, ille quidem voluntatem solam in eo divinitatis dixit, hic vero voluntatem unam Domini nostri Jesu Christi. Quia profecto, inquit, a divinitate assumpta est natura nostra, non culpa, absque carnalibus voluntatibus, et humanis cogitationibus, ut sacratissimus Athanasius ait. Non tamen perhibuit eum tanquam hominem, quia est quoque natura Deus, non habere humanam voluntatem et naturalem, quemadmodum et divinam atque paternam. Idipsum autem etiam in subsequentibus innuit, asserens: «Sine peccato conceptus est de Spiritu sancto, et sancta immaculata semperque virgine Dei genitrice Maria, et sine contagione ex en secundum carnem natus est. »Divinam quoque Scripturam in laudem et vituperationem profert carnis memoriam facere; non aliam, absit, natura et substantia Domini carnem quam nostram commonens intelligendam, qui etiam hanc sciebat assumptam ex nostra substantia, id est, ex congenitae nobis semper virginis et Dei matris sanctis visceribus, sed alienam a vitio, et nullatenus legem praevaricationis habentem, sicut nos, in membris repugnantem spiritus legi. Non enim assumpta est, ait, a Salvatore caro a peccato corrupta, quae repugnaret legi mentis ejus. Cujus enim sementationem, quae per peccatum efficitur, non praecessit generationis lex, hujus omnino nec in membris est, sed lex divinae justitiae ad imaginationem nobis ostensa, et eam quoque, quae ex praevaricatione naturae illata est, perfecte demolitur. Venit enim sine peccato quaerere et salvare quod perierat, id est, naturam humani generis quae peccaverat. Alia enim lex in membris ejus, aut voluntas diversa vel adversa non fuit in Salvatore. Hinc ostendit, non quod non habuerit humanam voluntatem et naturalem (non enim hoc dixisse videtur), sed quod sicut homo neque secundum corpus per membra quamlibet habeat praeter naturae leges operationem; neque rursus secundum animam voluntatis contrarium vel sine ratione motum, vetuli nos, quia et super legem natus est humanae naturae.