# Documenta Varia 1.26-42

Pope Honorius I, Documenta Varia, 1.26 to 1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.26

Expressius autem et in subsequentibus comprobat, quod sermo sibi esset tantum, vitiatam et non naturalem a Salvatore disterminandi voluntatem, et quod in naturali ac humana ad paternam ac divinam coaptatur quidem, sed nullam haberet ad illam ex repugnatione diversitatem. Normam autem dans nobis seipsum, quod proprie suum erat, voluntarie subjiciebat; commendabat vero paternum. Quatenus et nos imitati, quod nostrum est reprobato, quod divinum est omni studio expleamus, dicens ita: « Licet enim scriptum sit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Joan. VI), et, Non quod ego volo, sed quod tu, Pater; non sunt haec diversae voluntatis, id est, contrariae ac repugnantis, sed dispensationis humanitatis assumptae quae sua compassibiliter fecit quae nostra sunt. Ista enim propter nos dicebat, quibus dedit exemplum pietatis magister, ut sequamur vestigia ejus, non suam unusquisque nostrum, sed Domini potius in omnibus praeferat voluntatem. » Non ergo interemptionem, ut dixi, naturalis et humanae voluntatis, sed vitiosae, ac ejus quae est extra naturam, facit; et totum fateamur ab omni peccato Deum liberum esse, testatur, qui secundum nos propter nos incarnatus est. Et ut compendio dicam, per unam voluntatem, solam ejus secundum carnem nativitatem eum divinam praecessisse voluntatem indicare conjicio. Per id vero quod ait, non esse voluntatis ejus diversitatem, contrarium vel repugnans quid non eum habere perhibet, sed conveniens et prorsus unitum ex toto. Unde cum nostram quidem naturam de divinitatis voluntate dicit assumptam, unius mentionem facit. Illud autem quod introducit: Non veni facere voluntatem meam, in medium verbo praeponit [F. leg. in medio verbum proponit] omisso numero. Non sunt, inquit, haec diversae voluntatis, id est, contrariae atque adversatricis. Es quo duas secundum naturam existere in Salvatore voluntates manifeste colligitur.

---

Pope Honorius I, Documenta Varia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1381/tmp1381/tmp1381.tmp1381.opp-lat1.xml.
