# Documenta Varia 2.1-14

Pope Honorius I, Documenta Varia, 2.1 to 2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.1

II. DIFFLORATIO EX EPISTOLA SANCTI MAXIMI AD PETRUM ILLUSTREM. Pyrrhi et sancti Sophronii Hierosolymitani episcopi atque papae Honorii mentionem facit, ita post aliqua prosecutus. (Mansi, Cone. Collect., t. X.] Vestris laudabilibus syllabis dignatus es significare indigno servo tuo propter abbatem Pyrrhum. Et post pauca. Et futurum profecto esset ut hac forte pro causa ad redargutionem illius et omnium qui secundum illum impiam novitatem sectantur indifferenter ad divinitus conservanda tua et famosissima vestigia properarem, quatenus scirent omnes qui secundum vos pictatis sunt amatores, iliorum una cum omni prorsus inscitia, impietatis quoque superruam abundantiam. Sed timui ne putarer extra sacra quidquam agere jura, praeter voluntatem hoc f ciens sanctissimae sedis apostolicorum virorum, qui universam plenitudinem catholicae Ecclesiae bene ducunt, et ordinate secundum divinam legem deducunt. Quoniam hac divina videlicet lege consistunt coelestia et terrestria, et oportet ab ea nequaquam exorbitare, sed quae sunt divina secundam Deum agere illos qui sancte secundum vos vivere proposuerint, quatenus et Deum gestorum habeant curatorem, et sine successu receptionem. Quoniam, famosissime domine, pejor his est, quod et antea intimavi, etiam ab antiquis haereticis nova fides et expositio. Hanc enim multis quibus perduravit annis in episcopatu ad manifestationem reprobae mentis suae (nam Deus et ad nequitiae propalationem saepe novit longanimiter sustinere, non ut hanc ampliorem per inducias reddat, sed ut hanc ampliorem factam justius puniat), decessor quidem ejus impie in utero aluit, iste vero magis impie genuit, et rursus posteriores horum in contemptum excolunt divinitatis. Et paulo post: Et quod adhuc deterior illis est mos, et veluti speciale omnium perversorum haereticorum indicium, quia et suae ipsius impietatis obnoxios describunt innoxios. Sophronium quippe, qui prudenter divina perdocuit et praedicavit Ecclesiae catholicae dogmata, se in errorem movisse hac idacque susurrant.

---

Pope Honorius I, Documenta Varia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1381/tmp1381/tmp1381.tmp1381.opp-lat1.xml.
