Latin
2.15 to 2.27
Pope Honorius I, Documenta Varia 2.15-27
Unproofread scanNot analysed yet
Et post pauxillum: Divinus enim Sophronius, ut ipsi testamini, laudabilissimi, in Afrorum regione mecum et cum omnibus peregrinis monachis moras agebat, cum ipsi perversitates illas fabricarent adversus omnes. Et post pusilla: Et erat quidem domus omnium per divinam concordiam et unanimitatem in unum Dei favente gratia in universitate, quae sub sole consistit, pacifica et tranquilla fide munitis Ecclesiis. Hi vero qui horum invidebant consonantiae, ac in Christum Deum confessioni veluti quamdam caliginosam nubem et stridentem vel gravem fluctum maris ac barbarorum, nemine hos movente, quam solo daem…ne turbationis amico, qui genus humanum ad simultatem concitavit, repente contra veram Christianorum fidem novam excogitaverunt ecthesin; deinde sentent as pro ea et compositiores inju…tas; dein actiones monumentorum; deinde synodos latrocinales, et concursus episcoporum non voto convenientium, sed violentia contracto…um, non exhortatione properantium, sed ex fuga barbaro…um peregre profi…iscentium; dein jussiones et minas huc atque illuc adversus pios transmissas. Nam eum qui tunc imperabat, sophistice muneribus in servitutem redigentes. Et post pauca: Ex proprio nomine viro ecthesin producere persuaserunt. Paulo post: Fit autem horum inimicus pariter et defensor, an potius asserendum, fautor et accusator, horum pu blicans argumentum et innotescens quod ipse nequaquam ex se fuerit motus, sed ab illis coactus, impiissimam fecerit ecthesin in scriptis pro se ipso haec dicens, et rationem reddens Joanni sanctae memoriae quondam papae senioris Romae. Et post pan xillum: Convincunt autem scipsos quod is…i valde manifeste fortissimi hanc fecerim, et nullatenus ille Neque enim quodlibot super hoc habuit studium ut pote ad alia circumlatus. Post brevia. De quibus omnibus miseri nec sensus apostolicae facti sunt sedis, et, quod est risu, imo, ut magis proprie dicamus, lamento dignissimum, utpote illorum demonstrativum audaciae, nec adversus ipsam apostolicam sedem mentiri temere pigritati sunt;