Latin
3
Pope Honorius I, Documenta Varia 3
Unproofread scanNot analysed yet
III. OBSERVATIO PHILIPPI LABBE S. J. Neque vero omittenda fuerat a collectore regio, quae initio collectaneorum a Sirmondo editorum praefationis loco posita est, Anastasii sedis apostolicae bibliothecarii ad Joannem diaconum urbis Romanae epistola, qua non instituti solum operis rationem explicat, sed Honorii etiam papae defensionem continet adversus sextae synodi censuram, qua perstrictus inter Monothelitas videbatur, ut docet Sirmondus. Eam igitur rebus tum paulo ante praemissis de Honorio, tum sequenti volumine secuturis, omnino necessariam paucis accipe.