# Documenta Varia 7

Pope Honorius I, Documenta Varia, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/7

Quinimo sicut et ipsum quoque Clementem, quem Rufinus nostrae linguae redditum, restitutum, et redeuntem ad Gaudentium scribens innuit, et quod Latine scriptus fuerit et amissus, rursusque receptus, signanter ostendit. Excerpsi nihilominus, et tibi ecce translatam praesento, quamdam narrationis circumstantiam ex epistola sancti Maximi ad abbatem, quid Constantinopoli legati Romani gesserint, gratia incitandae constantiae in causa maximae pietatis, ad redargutionem pusillanimorum, et agnoscendae potestatis apostolicae sedis contra eos qui ab ipsa quid violenter extorquere nituntur. Porro ecce nihilominus exhibeo tibi exsilii gesta sancti papae Martini, quae ad petitum venerabilis Martini episcopi Narniensis edideram, una cum Hypomnestico declarante breviter gesta sanctorum Maximi philosophi, et utriusque Anastasii, necnon et Theodori, ac Euprepii et aliorum.

---

Pope Honorius I, Documenta Varia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1381/tmp1381/tmp1381.tmp1381.opp-lat1.xml.
