# Epistolae 11.2

Pope Honorius I, Epistolae, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/11.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/11.2

Ne cuiquam labor et diligentia, quam in rebus Ecclesiae adhibet, possit esse damnosa, ita disponendum est, ut illi suus labor sit utilis, et detrimentum ecclesiasticae res non agnoscant. Proinde domum cum horto suo positam in hac urbe Roma juxta thermas Diocletianas regione et cum omnibus ad ea pertinentibus tibi in XXIX annorum spatia ad unum auri solidum persolvendum singulis quibusque annis rationibus ecclesiasticis, pensionis nomine, possidendum concedimus; nec te exinde ejici, vel augmentum pensionis illic constituimus imponendum; ita sane, ut reparatio ejusdem domus in cunctis utilitatibus studere, sicut diligens pater familias, debeas. Post viginti vero novem annorum curricula eadem domus cum horto suo ad jus sanctae Romanae Ecclesiae, cujus est proprietas, sine dubio revertatur; nec aliquid ex his qux in ejus meliorationem expensa fuerint. vel a te, vel tuis haeredibus, sit repetendi li…tia, quia rationis ordo non sinit ut in rei meliorationem expensas repetat, qui in eadem pensione augmentum non recepit. Dat. id. Decemb, indici. 14.

---

Pope Honorius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1380/tmp1380/tmp1380.tmp1380.opp-lat1.xml.
