Latin
Epistola Χii
Pope Honorius I, Epistolae 12
Unproofread scanNot analysed yet
HONORI PAPAE I AD SERVUMDEI NOTARIUM (Fragmentum ex eadem collectione.) Quoties a nobis illud petitur quod rationi noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere. Ideoque quia petisti a nobis ut casale, quod appellatur Aurelianum, in integro una cum vincis suis positum via Portuensi, juxta sanctos Abdon et Sennen, praestantem auri solidos duos et semis, Juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus. Ecclesiae, tibi ad certum tempus debeamus concedere; eapropter, hujus praecepti series emissa, superscriptum casale cum omnibus ad se pertinentibus tibi a praesenti hac 14 indictione diebus vitae tuae concedimus; ita sane, ut a te annis singulis pensionis nomine rationibus ecclesiasticis duo auri solidi, et tremissis un. V, sine mora aliqua persolvantur; quatenus et tu aliquod exinde possis habere remedium, et Ecclesiae nostrae utilitas non decrescat. Post tuum vero obitum praedictum casale ad jus sanctae Ecclesiae nostrae, cujus est proprietas, revertatur sine dubio. Dat. IV id Mai. indict. 14.