# Epistolae 16

Pope Honorius I, Epistolae, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/16

(Fragmentum ex Iv., p XII, c. 25.) Quorumdam scriptius didicimus quosdam episcopos in transpadanis partibus quaedam verba episcopali actui inimica Petro Pauli filio edixisse, atque monito impiae suasionis innuere; asserentes in se perjurii reatum suscipere, ut non Adulubaldo regi, sed potius Ariopalto tyranno consentiret, et quoniam praefatus gloriosus Petrus pravis eorum (si fas est dicere) sacerdotum respuit suasionibus inclinari, sed magis sacramenta, quae Cono regi patri praedicti Adulubaldi praestiterat firmiter custodire. Et quia tantum facinus Deo et piis mentibus est inimicum, ut hi qui hoc ab aliis prohibere debuerant, ne fuisset com missum, ipsi potius ut fieret hortati sunt, cum nutu supernae virtutis vobis laborantibus praefatus Adulubaldus in suum regnum fuerit restitutus, praefatos episcopos in has Romanas partes, adjuvante vos Deo, destinare dignemini, quin hujusmodi scelus nulla patiemur ratione inultum.

---

Pope Honorius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1380/tmp1380/tmp1380.tmp1380.opp-lat1.xml.
