Latin
Privilegium Bobiensi Coenobio Datum
Pope Honorius I, Epistolae 19.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si semper sunt concedenda quae piis desideriis congruunt, quanto potissimum ca quae per cultus praerogativam noscuntur non sunt omnia abneganda. quae sunt in largitoribus non solum postulanda, sed vi charitalis procul dubio exigenda. Petis nos igitur ut monasterio sanctorum Petri et Petri in Ecclesia Bobio constituto, quo praeesse dignosceris, privilegia sedis apostolicae largiremur, quatenus sibi jurisdictione sanctae nostrae Ecclesiae, cui Deo auctore praesedimus, Ecclesiae constitutum nullius Ecclesiae jurisdictionibus submittaris, pro qua re piis votis facilites, ac nostra auctoritate id quod a tua dilectione exposuimus, affectui mancipari, et ideo omnem cujuslibel Ecclesiae sacerdotem in praedicto monasterio ditionem qualibet auctoritate ne extendere, atque sua auctoritate nisi a praeposito monasterii fuerit invitatus, missarum solemnitate celebrare omnino prohibemus. Curae ergo tuae sit monasterii fratres quo poteris egregiis moribus ac vita irreprehensibili exornare, ut profecto juxta id quod. . . apostolicis privilegiis maluit inconcusse dotandos, desideret potius et anhelet inviolabili coelestis affluentiae munere, diurnis sanctae disciplinae precibus decorandos; sit profecto communis et sincera vita, sit sobria, communis sinceritas, ut quibus est mortuus mundus ac sepultus pro incentiva contentionis vitia minime sunites? qua incassum quis et frustra laborare cognoscitur, si superbiae vitiorum auctrici colla submittere sentiat; sit excelsa inde humilitas, quia per hanc coelesti artem coelestium munerum possidere. Sit igitur ante oculos nentis et corporis traditionum regula paternarum, et unusquisque praelatus noverit qualiter debeat imperare subditis, ne dum aspera et nec unicuique fratri aptissima ratione impleri usque ad complementum. . . Dei imperantes in discretione subjecti sit, itaque moderata vivacitas, sit sollicitudinis supereminens in fratribus strenuitas, ut dum regulariter omnes qui Deo integerrime conferuntur per obedientiae lineam bene servientes exhibeant temporalia, ad gaudia coelestis patriae proveniant sempiterna. Et haec quidem quae ad sollicitudinem pertinent dixisse sufficiant; ante omnia cum Redemptoris nostri misericordiam, cui ingemiscere redemptionem nostram exspectantem, enixius cum singultis et gemitibus exspectamus, ut ea quae pietas flagitat, fragilitas humanae conditionis sufficienter atque confidenter de sui auctoris suffragatione adimpleat. Bene valete.