Latin
Letter 2
Pope Honorius I, Epistolae 2
Unproofread scanNot analysed yet
AD EPISCOPOS VENETIAE ET ISTRIAE. De fortunato Gradensi patriarcha dejecto, et Primogenio in locum ejus subrogato. Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis imis fratribus universis episcopis per Venetiam et Istriam constitutis. Suademus, et decretales apices fraternitati vestrae dirigimus, per quos expetimus ut loco Judae alius vitae probabilis ad regendum gregem dominicum promoveatur. Et non immerito is qui dejectus est, et Judae actibus comparatur et moribus. Nam quod ille in capite, hoc iste videtur exercuisse in corpore. Primogenium itaque subdiaconum et regionarium nostrae sedis Gradensi Ecclesiae episcopali ordine cum pallii benedictione direximus consecrandum. Oportebit ergo fraternitatem vestram juxta legem ecclesiasticam cuncta disponere, capitique vestro sinceram obedientiam exhibere. Nos enim dirigentes homines nostros ad excellentissimum Longobardorum regem. injunximus, ut eumdem Fortunatum, ut relicta ab eo republica, ad gentesque prolapsum, et abnegata concordiae unitate Deo rebellem et perfidum, nec non res quascunque secum aufugiens abstulisse monstratur, expetat, et repetere non moretur; ut et hi a quibus repetuntur, a patribus Christianissimae reipublicae, parem justitiam consequantur.