Latin
Epist La Iv. Ad Sergium Constantinopolitanum Episcopum
Pope Honorius I, Epistolae 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Scripta frater…itatis vestrae suscepimus, per quae contentiones quasdam, et novas vocum quaestiones cognovimus introductas per Sophronium quemdam tunc monachum, nunc vero ex audito episcopum Hierosolymitanae urbis constitutum adversus fratrem nostrum Cyrum Alexandriae antistitem, unam operationem Domini nostri Jesu Christi conversis ex h……resi praedicantem. Qui denique ad vestram fraternitatem Sophronius veniens, querelamque hujusmodi deponens, multiformiter eruditus, petiit de his, quae a vobis fuerat instructus paginalibus sibi syllabis reserari: quarum I…tterarum ad eumdem Sophronium directarum suscipientes exemplar, et intuentes satis provide circumspecteque fraternitatem vestram scripsisse, laudamus novitatem vocabuli auferentem, quod posset scandalum simplicibus generare. Nos enim in quo percepimus oportet ambulare. Enimvero duce Deo perveniemus usque ad mensuram rectae fidei, quam apostoli veritatis, Scripturarum sanctarum funiculo extenderunt, confitentes Dominum Jesum Christum, mediatorem Dei et hominum, operatum divina, media humanitate Verbo Deo naturaliter unita, eumdemque operatum humana ineffabiliter, atque singulariter assumpta carne, discrete, inconfuse, atque inconvertibiliter plena divinitate, et qui cor… cavit in carne plena divinis miraculis, ipse est, et carneus effectus plene Deus, et homo: passiones, et opprobria patitur unus mediator Dei et hominum in utrisque nat…ris, Verbum caro factum, et habitavit in nobis, ipse Filius hominis de coelo descendens, unus atque idem, sicut scriptum est, eru…ifixus Dominus majestatis, dum constet divinitate n nullas p…sse perpeti humanas passiones: et non de coelo, sed de sancta est assumpta caro Dei ganit…ice: nam per se Veritas in Evangelio ita inquit: Nullus ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III), profecto nos instruens, quod divinitati unita est caro passibilis ineffabiliter, atque singulariter, ut discrete, atque inconfuse, sic indivise videretur conjungi.