# Epistolae 4.3.19-34

Pope Honorius I, Epistolae, 4.3.19 to 4.3.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/4.3.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/4.3.19

LXVI). Et Job: In carne mea videbo Deum (Job. XIX). Et alii: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). Et alia diversa. Non est itaque assumpta, sicut praefati sumus, a Salvatore vitiata natura, quae repugnaret legi mentis ejus; sed venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XVI), id est, vitiatam humani generis naturam. Nam lex alia in membris, aut voluntas diversa non fuit, vel contraria Salvatori, quia super legem natus est humanae conditionis. Et si quidem scriptum est: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Joan. VIII); et: Non quod ego volo, sed quod tu vis Pater (Marc. XXVI), et alia hujusmodi, non sunt haec diversae voluntatis, sed dispensationis humanitatis assumptae. Ista enim propter dicta sunt, quibus dedit exemplum, ut sequamur vestigia ejus, pius magister discipulos imbuens, ut non suam unusquisque nostrum, sed potius Domini in omnibus praeferat voluntatem. Via igitur regia incedentes, et dextrorsum vel sinistrorsum venatorum laqueos circumpositos evitantes, ne ad lapidem pedem nostrum offendamus, Idumaeis, id est, terrenis, atque haereticis propria relinquentes, nec vestigio quidem pedis sensus nostri terram, id est, pravam eorum doctrinam, omnimodo atterentes, ut ad id, quo tendimus, hoc est, ad fines patrios pervenire possimus, ducum nostrorum semita gradientes, et si forte quidam balbutientes, ut ita dicam, nisi sunt proferentes exponere, formantes se in specimen nutritorum, ut possent mentes imbuere auditorum, non oportet ad dogmata haec ecclesiastica retorquere, quae neque synodales apices super hoc examinantes, neque auctoritates canonicae visae sunt explanasse, ut unam vel duas energias aliquis praesumat Christi Dei praedicare, quas neque evangelicae vel apostolicae litterae, neque synodalis examinatio super his habita, visae sunt terminasse, nisi fortassis, sicut praefati sumus, quidam aliqua balbutiendo docuerunt, condescendentes ad informandas mentes, atque intelligentias parvulorum, quae ad ecclesiastica dogmata trahi non debent, quae unusquisque in sensu suo abundans, videtur secundum propriam sententiam explicare.

---

Pope Honorius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1380/tmp1380/tmp1380.tmp1380.opp-lat1.xml.
