# Epistolae 4.3.35-47

Pope Honorius I, Epistolae, 4.3.35 to 4.3.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/4.3.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/4.3.35

Nam quia Dominus Jesus Christus, Filius ac Verbum Dei, per quem facta sunt omnia, ipse sit unus operator divinitatis atque humanitatis, plenae sunt sacrae Litterae luculentius demonstrantes. Utrum autem propter opera divinitatis et humanitatis, una, an geminae operationes debeant derivatae dici vei intelligi, ad nos ista pertinere non debent, relinquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. Nos enim non unam operationem vel duas Dominum Jesum Christum, ejusque sanctum Spiritum, sacris Litteris percepimus, sed multiformiter cognovimus operatum. Scriptum est enim: Si quis spiritum Christi non habet, hic ejus non est (Rom. VIII); et alibi: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII). Si enim divisiones operationum sunt multae, et has omnes Deus in membris omnibus pleni corporis operatur, quanto magis capiti nostro Christo Domino haec possunt plenissime coaptari? ut caput, et corpus unum sit perfec um, ut profecto occurrat, sicut scriptum est, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Si enim in aliis, id est, in membris suis, spiritus Christi multiformiter operatur, in quo vivunt, moventur, et sunt: quanto magis per semetipsum mediatorem Dei et hominum, plene ac perfecte, multisque modis, et ineffabilibus confiteri nos communione utriusque naturae condecet operatum? Et nos quidem secundum sanctiones divinorum Eloquiorum oportet sapere vel spirare, illa videlicet refutantes, quae quidem novae voces noscuntur sanctis Dei Ecclesiis scandala generare, ne parvuli aut duarum operationum vocabulo offensi, sectantes Nestorianos nos vesana sapere arbitrentur: aut certe, si rursus unam operationem Domini nostri Jesu Christi fatendam esse censuerimus, stultam Eutychianistarum attonitis auribus dementiam fateri putemur, praecaventes, ne quorum inania arma combusta sunt, eorum cineres redivivos ignes flammivomarum denuo renovent quaestionum, simpliciter, atque veraciter confitentes Dominum Jesum Christum unum operatorem divinae atque humanae naturae, electius arbitrantes, ut vani naturarum ponderatores, otiose negotiantes, et turgidi adversus nos insonent vocibus ranarum philosophi, quam ut simplices, et humiles spiritu populi Christiani possint remanere jejuni.

---

Pope Honorius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1380/tmp1380/tmp1380.tmp1380.opp-lat1.xml.
