# Epistolae 6.2

Pope Honorius I, Epistolae, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/6.2

Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio Edwino regi Anglorum Honorius episcopus, servus servorum Dei, salutem. Ita Christianitanis vestrae integritas circa conditoris sui cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo annuntiata, vestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim vos reges esse cognoscitis, dum regem et creatorem vestrum, orthodoxa praedicatione edocti, Deum venerando creditis, eique, quod humana valet conditio, mentis vestrae sinceram devotionem exsolvitis. Quid Deo nostro aliud offerre valebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confidentes, eum colere, eique vota nostra reddere festinemus. Et ideo, excellentissime fili, paterna vos charitate· qua convenit, exhortamur, ut hoc quod vos divina misericordia ad suam gratiam vocare dignata est, sollicita intentione, et assiduis orationibus servare omnimodo festinetis, ut qui vos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, coelestis patriae vobis praeparet mansionem. Praedicatoris igitur vestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii lectione frequenter occupari, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro vestris animabus libenter exercuit, habetote, quatenus ejus oratio et regnum vestrum populumque augeat, et vos omnipotenti Deo irreprehensibiles repraesentet.

---

Pope Honorius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1380/tmp1380/tmp1380.tmp1380.opp-lat1.xml.
