# Epistolae 6.3

Pope Honorius I, Epistolae, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/6.3

Ea vero quae a nobis pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei vestrae sinceritate. quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo attribuere illis sine ulla dilatione praevidemus. Et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est, Honorio et Paulino direximus, ut dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit accersitus, in loco ipsius alterum episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare, quod quidem tam pro vestrae charitatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatio, quae inter nos et vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestrae nostrum concursum, et juxta vestra desideria praeberemus. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

---

Pope Honorius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1380/tmp1380/tmp1380.tmp1380.opp-lat1.xml.
