Latin
Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Dei adjutorio et orationibus apostolorum venientes in partes |Græciarum, si episcopi voluerint occurrere, in qua deceteos veneratione suscipite. Et si vuluerint secessionem parare, nolite speroere, ne judicetur a laicis nullam vos cum illis velle habere concordiam. Si vero vos ad couvivium rogare voluerint, blanda excusatione eos declinate, dicentes: Orate, ut primum mysticam illam mensam mereamur habere communem, et tunc erit nobis istajucundior. Victualia vero et quae alia offerre voluerint, excepta tamen subvectione, si causa poposcit, nolite suscipere: sed taliter excusate, nihil deesse dicentes, sperantes etiam ut animos suos vobis accommodent, ubi sunt dona et divitiae, et caritas et unitas,. et quidquid ad gaudium religiosum certum est pertinere.