# Epistolae Et Decreta 1-7

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Regula Fidei. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-7

Prima salus est regulam rectae fidei custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi prætermitti seutentie dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, etc., hæc quae dicta sunt rerum probantur efl'ectibus, quia in sede apostolica immaculata est semper servata religio. Ab hac ergo spe et fide separari minime cupientes, et Patrum sequentes in omnibus constituta, anathematizamus omnes hsereticos, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanæ fuit urbis episcopus, damnatus in concilio Ephesino a Cœlestino papa urbis Romæ, et a sancto Cyrillo Alexandrinæ civitatis antistite. Una cum ipso anathematizantes Eutychetem et Dioscorum Alexandrinum, in sancta synodo, quam sequimur et amplectimur, Chalcedonensi damnatos. His Timotheum adjicientes parricidam, Ælurum cognomento, et discipulum quoque ejus atque sequacem Petrum, vel Acacium, qui in eorum communionis societate permansit; quia quorum se communiommiscuit, ullorum similem meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus'Antiochenum damnantes cum sequacibus suis, et omnium suprascriptorum.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
