# Epistolae Et Decreta 1.1

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1.1

Dilectissimo fratri Remigio Hormisda. Suscipientes plena fraternitatis tuæ congratulatione colloquia, quibus nos germanae salutis tux lætilicavit indicio corporali cum spiritualibus officiis incolumitas subnixa; congruum esse perspeximus hanc ipsam, quam mente gerimus, verbis aperire lætitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et praedicanda facis, et ea insinuare non differs. Praerogativam igitur de nostri sumpsimus electione judicii quando id operatum te esse didicimus, quod cæteris agendum obnixius imperamus; ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolica sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti et spiritalis filii nostri Ludovici (Jam ab anno 511 obierat),1 quem nuper, adminiculante superna gratia, plurimis et apostolorum temporibus æquiparandis signorum miraculis prædicationem salutiferam comitantibus, cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis quae metropolitanis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus: augentes studii hujus participatione ministerii diguitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universe servari; gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et, laboraturis injuncti operis forma monstratur.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
