# Epistolae Et Decreta 1

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Pontificem laudat, quod Ecclesiæ curet unitatem, seque cupere ait, ut hæreticis…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1

Sacro, beatissimo et comministro papæ Hormisdae Dorotheus episcopus Thessalonicensis in Domino salutem. Ait quodam loco cuncta beatissimus divinorum praeceptorum promens miracula Salomon: Sicut aqua frigidaanimx sitientisuavis est, sic benignum nuntium longinquis ex terris (Prov. xxv). Et sacer David spiritualem pulsans lyram psallit: Quam speciosi pedes eorum qui evangelizant bona (Rom. x), sic equidem et nos cunctos docens. Quidquid autem est ita animae hominis suave, aut ita impinguat ossa, quam specioso nuntio cognoscere veræ pacis nuntiatorern; et rectæ nunquam errantes propugnatores fidei ad Ecclesiarum sanctarum transire gubernacula; et tanquam ex arce quadam ad consensum Dei congregare dispersa, et continuo quidem ad principatum tuae sedis festinantes, venerandi fratris supplicationibus annuentes, et membra Ecclesiae, quae vobis Christus et Deus noster credidit, contemnentia prius concordiam, ad unitatem venire; et praecedentem (praecidentem) divisionem, atque invidiam vestrae tantum ordinationis perimere calculo (clanculo), eL nunc in concordiam atque societatem confluere (conflare, vel constare) omnem terminum sanctæ illius Ecclesiae?

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
