Latin
Concilium Heracleæ ad componendas in Scythia de fide ortas quæstiones esse cong…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 10
Unproofread scanNot analysed yet
Anastasius Augustus Hormisda, papae. Omnibus negotiis divinæ res præponendæ sunt: Deo elenim omnipolente, propitio, rempublicam et conservandam et meliorandam esse confidimns. Quia igitur dubitationes quædam de orthodoxa religione in Scythiæ partibus videntur esse commotae, id spec'aliler clementiee nostra? placuit, ut venerabiis synodus in Heracleotana civitate provinciae Europæ celebretur, quatenus concordantibus animis, et omni veritate discussa vera fides nostra omni orbi terrarum manifestius innotescat, ut demceps nulla possit esse dubitatio, vel discordia. Quapropter sanctitas tua cum quibu? sibi placuerit reverendissimis episcopis, quod de Ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis idoneos et instructos erga orthodoxam religionem esse probaverit, ad præfatam Heracleotanam civitatem intra diem calendarum Juliarum venire dignetur. Data v cal. Januarii Constantinopoli, Senatore V. C. consule. Accepta pridie idus Maii, FIorentio V. C. consule (Data anno Domini 514, accepta sequenti).