# Epistolae Et Decreta 10-3-21

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 10 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10-3

Anathematizamus similiter Acacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum complicem eorum, et sequacem factum, nec non et perseverantes eorum communioni et participationi: quorum enim quis communionem complectitur, eorum et similem adjudicationem in condemnatione consequitur. Simili modo et Petrum Antiochenum condemnantes, anathematizamus cum sequacibus suis, et in omnibus suis (omnibus supradictis). Unde probamus et amplectimur epistolas omnes B. Leonis papae urbis Romæ, quas conscripsit de recta fide. Quapropter, sicut praediximus, sequentes in omnibus sedem apostolicam, et praedicamus omnia quæ ab ipsa decreta sunt, et propterea spero in una communione vobiscum, quam apostolica sedes prædicat, me futurum, in qua est integra Christianae religionis et perfecta soliditas. Promittentes in sequenti tempore sequestratos a. communione Ecclesiæ catholicaE, id est in omnibus non consentientes sedis apostolica?, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a professione mea dubitare tentavero, his quos condemnavi, per condemnationem propriam consortem me esse profiteor. Huic vero professioni subscripsi mea manu, et direxi per scripta tibi Hormisdae sancto et beatissimo fratri et papae magnæ Romæ, per suprascriptos Germanum et Joannem venerabiles episcopos, et Felicem et Dioscorum diaconos, et Blandum presbyterum. Et alia manu: Joannes misericordia Dei episcopus Constantinopolitanæ novellæ Romæ hac mea professione consentiens, omnibus supradictis subscripsi sanus in Domino, Data mense Martio die 27 (28), indictione duodecima, (consulibus domino Justiao imperatore Augusto et Eraclio [Entharico] v. c. æra DLVII), consensu domini Justini imperatoris Augusti, Eutharico viro clarisssimo consule (anno Domini 519).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
