Latin
10 to 23
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 10-4-23
Unproofread scanNot analysed yet
In his ergo quatuor synodis sanctis et sacris magnum pietatis praedicatum mysterium, et omnium hominum est reposita salus. Eos enim qui fuerunt vel sunt ejusdem sententiæ et suscipio et amplector, et unire me eis diligo. E contra autem eos qui praeter istas quid sentiunt aut praedicant, praeterito tempore aliquid conati sunt, a ccetu orthodoxorum exlorres esse existimo. Similiter rectas et re,era re1igiosissimas epistolas venerabilis papee Leonis pro recta fide conscriptas circumamplector et suscipio. Habeat igitur hanc sententiam circa me vestrae beatitudinis sancta fraternitas. Vobis enim manifestum feci, et sub me Ecclesiis hæc prædico, festinans per omnia eas mihique et vestræ beatiludini vinculo caritatis adunari, quas omnino oportet esse unitas et inviolabiles, et corpus unum communis apostolicæ Ecclesiae idemque perpetuo custodire. Quantus enim circa vestram venerabilem fraternitatem in omnibus sit amor jubete perpendere; quia quos vestra apostolica sedes condemnans in sacris diptychis non recitare jussit, eos nec ego inter sacra facio nominari mysteria. Hoc autem et his notum est qui a nobis sunt directi viri reverendissimi, id est Germano sanctissimo et (a) Joanni episcopis, Felici et Dioscoro diaconibus, et Blando presbytero, qui efticaciter secuti sunt ea quæ eis sunt a vobis injuncta. Oret igitur vestra sanctitas tam pro me quam pro subjectis meis sacerdotibus ut perpetue custodiamur, rectam Dei tenentes confessionem; similiter et pro serenissimo principe nostro, et pro Christianissima Augusta, quia eorum salus communis sanctarum ubique est Ecclesiarum profuturum firmamentum. Istam igitur vobis habentibns inteutionem nullo modo jam licebit sanctam Dei dilacerari Ecclesiam, per gratiam sancti Spiritus, et intercessiones sanctæ gloriosse Dei genitricis virginis Marioe. Omnem quamcunque vestram fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus. Alia manu: Incolumis in Domino ora pro nobis, Dei amator sanctissime frater.