Latin
10.1 to 10.15
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 10.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda episcopus A vito episcopo et universis episcopis provinciae Viennensis, vel sub tua dicecesi consistentibus. Qui de his quæ ad disciplinam catholicam pertinent maxime sciens instrui cupit, quid studii circa mandata divina habeat evidenter ostendit. Non enim potest esse hujusmodi cura, nisi ubi fides fuerit infucata. Atque ideo exsultamus in Domino de sinceritate propositi tui, dilectissime frater, dum te secundum directas per Alex:iam presbyterum atque Venantium diaconum litteras intuemur, et de impiis transgressoribus Eutychete atque Nestorio sedis apostolicae constituta recolere, et si quid adversus eos admonitiu nostra promoverit, per quos Orientales Ecclesiae confunduntur, inquirere. Digna plane sollicitudo tidelibus, ut de miserorum lapsibus ingemiscant, et ipsi ne aliena polluantur contagione provideant. Sed ne nos quidem hoc supersedisse credatis, ut ad notitiam vestram, si quid actum fuisset, competens perferret instructio. Verum breviter silentium nostrum, quod dilectio mordet vestra, purgamus. Nam quod non sæpius nostra admonitio vos frequentet, de conscientia vestra et fidei stabilitate confidimus. Sollicitudo impendenda fortasse sit dubiis; satis est vitanda indicasse perfectis. Legationis vero nostrae, quam semel, non secundo, sicut scribitis, misimus, si votivus contigisset eventus, alacres illico vobiscum fueramus desiderata partituri; scientes hoc rationi, hoc nostro proposito convenire, ut quos participes sollicitudinis fecimus, cum his de integritate unitatis gaudia jungeremus. Sed quantum ad Graecos, ore potius prseferunt pacis vota, quam pectore, et loquuntur magis justa, quam faciunt: verbis velle se jactant, quod operibus nolle declarant: quae fuerint professi, negligunt; et quas damnaverint, haec sequuntur. Nam unde est quod, cum per Ennodium fratrem et coepiscopum nostrum sacerdotales viros ad confirmanda ea quæ sedes apostolica poposcerat directuros se esse promisissent,'- multa quoque quae ad correctionem pravitatis suæ a nobis quæsita fuerant pollicentes, non solum non religiosos viros, penes quos causæ illius plena esse posset instructio, secundum constituta propria non miserunt;