Latin
10.29 to 10.42
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 10.29-42
Unproofread scanNot analysed yet
plures Thracum, licet persequentium incursibus atterantur, in nostra tamen communione persistunt, scientes fieri fidem per adversa clariorem. Dardania et Illyricus vicina Pannoniae a nobis, quod jam fecimus ubi necessarium fuit, ut sibi episcopi ordinarentur expetiit; in tantum se a communione perditorum separare gaudentes, ut remedia quaererent, dummodo commune cum transgressoribus nihil haberent. Epiri metropolitanus, hoc est Nicopolitanus episcopus, cum synodo sua nuper segregatus ab impiis, ad apostolicam communionemdeprompta quæ efficeret professione se contulit. Quae ideo scriptis æstimavimus indenda præsentibus, ut sicut sortem nos convenit dolere pereuntium, ita lætemur pariter de salute remeantium; et ut fideles constituti ab eis longius instruantur, qua viras eorum sollicitudine debeat effugi, quos et a suis videant tam justa detestatione vitari. Et nos quidem dispensationis nostrae memores, necesse est eos repetitae. legationis officio convenire: quo affectu salvationis suae, si respectu Dei, si rationis intuitu non moventur, saltem pulsantibus importune et pertinaciter acquiescant; et aut ad rectam viam declinatis erroribus revertantur, aut propter impoenitens cor ab omnibus inexcusabiles judicentur, qui et moniti toties in perfidiæ obstinatione persistunt. Vos orate, et nobiscum ad Deum preces et vota conjungite, ut per opem misericordiae, ejus nostra actio laborans pro catholicæ fidei stabilitate promoveat, immaculatos vos et integros ab omni transgressorum societate servantes; ut aut cum correctis sensus et corda jungamus, aut ab eorum venenis intacti esse mereamur. Nam qui, sicut vos quoque conscientiam vestram non latere testamini, novimus Eutychetem atque Nestorium apostolicæ, id est catholicæ sententiae auctoritate damnatos; quemadmodum salvi esse poterimus, si eorum sectatoribus ac posteris qualibet parte communionis haereamus, cum Belial cum Christo nostro portionem habere non possit. ? Instructiunis autem vestræ interesse credimus, ut ea quæ apud nos Nicopolitanis vel Dardanis acta sunt, vel quo in communionem ordine sunt recepti, vobis nota faceremus ipsarum lectione chartarum.