Latin
Ad petitionem concilii Constantinopolitani Justinus per Gralum comitem petit, u…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 101
Unproofread scanNot analysed yet
Justinus Augustus Hormisdse papæ. Joannes vir beatissimns, hujus regite urbis antistes, et caeteri viri religiosi episcopi de diversis locis et civitatibus hic reperti, nostram serenitatem docuerunt pro concordia veram et orlhodoxam fidem colentium, proque unitate venerabilium ejus Ecclesiarum lilteras tuae sanclilati offerendas confecisse, ac magnopere postularunt, nostras etiam epistolares paginas super hoc ad eam emanare. Quorum petitiones, utpote semper unitatis amatores, libenter amplexi, hos divinos apices ad tuam beatitudinem censuimus prorogandos. Quibus scriptis, desideriis supradictorum reverendissimorum antistitum subvenire, proque nobis et republica, cujus gubernatio nostræ pietati ccelitus credita est, supernam majestatem suis orationibus placare dignetur. Ut autem tuae sanctitatis pacis et unitatis atque concordiae jura plenius patefiant, quosdam religiosissimos sacerdotes pacem amplectentes et desiderantes ad sacratissimum nostrum pervenire disponat comitatum. Ob hanc enim causam Gratum virum clarissimum sacri nosiri consistorii comitem, et magistrum scrinii et memoriæ direximus, cujus præclaram opinionem multis antea notam habemus temporibus. Data vn idus Septembris, Constantinopoli, Magno viro clarissimo consule (anno Domini 518).