# Epistolae Et Decreta 11-3-15

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 11 to 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/11-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/11-3

saltem hoc acquiescite, ut anathematizato specialiter per libellum, quem vobis dedimus, Acacio, de praedecessorum ejus nominibus taceatur, abrasis eorum de diptychorum:inscriptione vocabulis. Quo facto episcopum Constantinopolitanum in vestram communionem accipite. Libellum vero vel episcopi Constantinopolitani, vel aliorum, quos vos suscipere Deo volente contigerit, primo agite, ut præsente populo recitetur. Quod si hoc fieri non potuerit, saltem in secretario praesentibus clericis et archimandritis relegatur. Haec omnia si Deo fuerint volente completa, imperatorem rogatu [F.imperatorrogetur], ut destinatis sacris permetropolitanos episcepos, adjunctisipsiusepiscopiConstantinopolitanilitteris,innotescatepiscopum Constantinopolitanum, suo quoque consensu celebrata professione quam sedes apostolica destinavit, in unitalem communionis fuisse susceptum, quibus litteris etiam ipsos bortetur similia profiteri, Quod si in hac parte imperator aliquid difficultatis attulerit, episcopus ConstantinopoJitanus, directis præceptionibus episcopis suis paroecialibus, vel coeteris metropolitanis, eis praesentibus qui a vobis pariter directi fuerint, quid ipse fecerit, innotescat: quod ab eo modis omnibus vos oportet exigere, ut facti hujus testimonio peragrante, etiam universos, vel qui longe sunt positi, latere non possit.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
