Latin
11.1 to 11.20
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 11.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Anastasio Augusto per Ennodium et Peregrinum episcopos. Dum legatis mansuetudinis vestrae remeantibus, ad litteras vestras et mandata respondi, non quidem universa plene, sicut magnitudo rei postulabat, expediens, et tamen pro tempore certa perstringens. Verum etsi sufficienter me allegare omnia contigisset; nunquid agens apud clementiam vestram causam fidei, poteram repetitis precibus importunitatis incessi? Timeant uotam hujus ingratitudinis, quibus cura est studium negotiis navare mundanis. Opus non implet Evangelii, qui a praedicatione ejus venialiter putat posse cessari. Pervigilem pastorum oportet esse custodiam, et lumbos sine relaxatione praecinctos. Bonæ adrr:onitionis sicut constat dulcem fructum, ita ejus non decet esse fastidium. Et alias, cur postulalionis mese molestam masuetudini vestrae quisquam dicat esse frequentiam, cum per ea quae fiunt ex officio meo, per remedia fidei vestro consulatur imperio? Etenim quæ me onerat, cura, vos relevat: mihi incumbit, sed vobis proficiet; licet ex diverso semine unus fructus amborum est. Nam sicut poena est nec dicere Deo accepta, nec facere, ita certa remuneratio vel illi qui spiritalia praedicaverit, vel illi qui audita non spreverit. Dedit quidem clementia vestra veluti obsidem propositi sui sub testimonio imperialis alloquii, et se quasi pignore quodam bonae voluntatis astrinxit? sed opus est cæptis adjicere tirmitatem: sumant plenum decorem jacta fundamina: non remittantur propugnantes pro Dei Ecclesiis manus. Toties Israeliticus hostis intercedit, quoties Moyses brachia non remisit. Effectus opera, finis commendat initia. Non prodest coepisse deserentem, quia sola perseverantia fidei dat salutem. Benedicimus Deum, cujus zelo pietas vestra transgressores impios Nestorium et Eutychetem, vel eos persequitur, qui cum nefandis et sacrilegis dogmatibus profitentur. Probat odisse se vitia, qui condemnat errantes, nec relinquit sibi locum deviandi, qui non pepercerit excedenti. Primus innocentiæ gradus est, odisse culpanda: sed veritatis interest, domine fili, et catholicae disciplinae, ut sectatores etiam eorum atque participes oderitis, quorum exsecrandos principes judicatis.