Latin
Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si omnino noluerit, aut si captiose contigerit ut ante imperatorem inopinale Timotheum videatis, ita suggerite: Præcipiat pietas vestra nobis dare secretum, ut causas pro quibus missi sumus, exponamus. Si dixerit: Dicite, ecce ante ipsum, respondetis: Non injuriam facimus: sed quod ad causas pertinet, etiam ipsius continet legatio nostra personam, et suggestionibus nostris præsens esse non potest. Et nulla ratione eo præsente aliquid allegetis, sed egresso, delegationis textum exerite. Hactenus indiculus, sive quod dicunt commonitoTium: sequuntur post eum assertiones singularum, in hunc modum.