Latin
Letter 12
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Timotheo episcopo Constantinopolitano. Non mirabitur dilectio tua rationem praeteriti silentii mei, si quæ praecesserint universa consideret: non mirabitur præsens |alloquium, si quae sit vis caritatis expendat. Sustinere enim omnia; caritatem, magistro gentium docente (1 Cor. XIII), cognovimus; quae si sua, sicut continet doctrina ipsa, non quærit, an incongrue abusus privilegio meo, quod tibi potius prodesse possit, exhibeo? Exspectare enim me decuit ab errantium conjunctione te liberum, et sic amare correctum: videre ab improbandis dividi, atque ita litterario sermone complecti. Sed fqucm optem reducem, cur differam vocare tardantem? Cur non detur locus moderationi, cum nihil detrahitur æquitati? Impendenda sunt quae laborantibus prosunt, si nos societatis contagione non polluunt. Haec causa mihi fuit praesentium litterarum, ut horter, ut moneam, ne terram nostram Ijacere patiamur negligentius infecundam. Non diu infructuosam arborem occupare solum diligens permittit agricola: patienter exspectat; sed nunquid sub continuatione perdurat? Vocatus ad salutaria, non moreris. Prope ab innocentia non recedit, qui ad eam sine tarditate revertit. Movere Patrum monitis, et insistens fidelibus sine lapsu aut errore vestigiis, praecedentia dilue per futura. Adjacet tibi modo ad justa populos incitando, modo pro fide principalibus vestigiis supplicando, dirigere quod devium est, solidare quod dubium: magno te convenit labore providere, ut causas transacti temporis rectae tegat sedulitas actionis. Praestat quidem animæ suae, per quem universali aliquid confert Ecclesiae. Et ita se res habet, ut si studiosus, si indefessus institeris, fiet tibi utilis causa communis. Data ut supra (anno Domini 517).