Latin
Continet simulationem episcoporum in synodo Epiri novi, et quæ Scampis et Ligni…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 125
Unproofread scanNot analysed yet
Domino semper meo beatissimo, et apostolica sede intima veneratione præferendo, atque angelicis meritis coæquando patri patrum papæ Hormisdse Andreas. Commendans me humillime vestigiis vestris piissimis, indico propter synodum Epiri novi, quoniam finxerunt anathematizare intra semetipsos aliquas personas. Hoc tantummodo ingenio usi sunt, ut os in sua malitia caperent: quibus restitit divina Trinitas per vestras sanctas preces; et cum deprehensi fuissent in sua malitia, nunquam potuimus archiepiscopo suadere ut ad viam veritatis et ad vestra præcepta verteretur. Sed modo cum advenerunt beatissimi atque sanctissimi domini episcopi vel diaconi directi a sancta corona vestras, occurrerunt illa Scampinus episcopus vir beatissimus Trojus cum omni gaudio et luminaribus: et, porrecto libello secundum vestram praeceptionem, statim recepti sunt in pace Christi, et missas celebravere cum episcopo in Scampina civitate. Et videntes Lignidonenses quod fecit Scampinus, simili modo et ipsi secuti sunt. Nunc dum istas litteras ordinaremus, supervenit Magistrianus de urbe Constantinopolitana, qui nuntiavit quia Deo propitio precibus sanctis vestris et Constantinopolitani miserunt anathema Acacio, et cum pace Pascha celebraverunt. Jam quod sequatur, vestra intercessio apud Deum laboret, ut ad perfectum servi sedis apostolicae inveniamur. Epistolas vero quas destinaverunt ad meam humilitatem supra memorati viri beatissimi episcopi pietati vestræ junctas transmisi. Accepta die quo supra.