Latin
Quanto cum honore ab imperatore sint accepti: a Joanne episcopo fidei (Ed. Rom.…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 128
Unproofread scanNot analysed yet
Non miramur apostolatus vestri precibus cuncta oobis prospera successisse, scientes quod amplius aostro minislerio vestra pro nobis elaboret oratio. Ita enim totus se ecclesiastici negotii tulit eventus, ut dubitari non possit beati Petrijper singula provenisse miraculum; primum quod tantum in ipsis qui iiguitate funguntur invenimus religionis ardorem, ut Vitalianus, Pompeius et Justinianus nobis occurrerent in decem millibus, et de adventu nostro cum vestra gratiarum actione gloriari non arbitrarentur indiguum. Deinde quod tanta fuit etiam in plebe devotio, ut pars maxima populorum cum cereis simul et laudibus vestris nostrum praestolaretur adventum. Sub hac itaque celebritate secunda feria hebdomadæ majoris Constantinopolim sospites hilaresque conveuimus: posteroque die pissimo principi præsentavi, tanto ejus relevati sumus affectu, ut si alia miuime præcederent, sola nobis ad solatium piissimi principia gratia suffecisset: sed orationibus vestris majora secuta sunt. Nam eo die sub senatus cuncti praesentia episcopi quoque quatuor adfuerunt, quos Joannes Constantinopolitanus autistes pro partis suae defensione transmiserat, quibus apostolicae sedis libellum ostendimus, omniaque in eo recta canonicaque esse probavimus. Postremo quinta feria, hoc est, in coena Domimi ad palatium in generali conventu venit episcopus, et perlecto libello consentiens, cum summa Jevotione subscripsit. Quis explicet quanta illic principis pariter ac sendtus laetitia fuerit, quas ibi lacrymas gaudia pepererint, quas voces vel in laudem principis, vel in sedis vestrae, totius coetus et cleri favor emisit? Explicari hæc relatione non possunt, sed cousideratiuni vestræ portitorique relinquimus quud eloqui uon valemus. A palatio in ecclesiam summa cum celebritate pervenimus, ut iidei animorumque concordiam (a) solemnis quoque celebritas roboraret. Vix credi potest quis fletus laetantium, quae immensitas fuerit exundatioque populorum: ipsa suam lætitiam turba mirabitur; nec dubitari poterat manum adfuisse coelestem, qua3 talem muudo contulit unitatem. Acacii praevaricatoris anathematizati nomen de diptychis ecclesiasticis, sed et caeterorum episcoporum, qui eum in communione secuti sunt, sub nostro conspectu significamus erasos. Anastasii quoque ac Zenonis nomina similiter ab altaris recitatione submota: pax est orationibus vestris Christianorum mentibus reddita: una totius et Ecclesiae anima, una laetitia: solus iuget humani generis inimicus, vestrae precis expugnatione collisus. Orate ut Antiochenam quoque similis felicitas illustret Ecclesiam, de cujus antistite adhuc tractatus nutare conspicitur; quoniam inter diversa vola populorum de personæ electione non constat. Credimus tamen quod precibus beatitudinis vestræ de ipsa quoque velociter ordinatio digna proveniat, ut cæpta pax temporibus vestris per omnem mundum pariter dirigatur, et cunctis in apostolicam partibus communionem iidemque convenientibus perfecte, sicut pridem |fuerat, omnibus membris capiti suo connectatur Ecclesia.