# Epistolae Et Decreta 132

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Joannem episcopum catholicam fidem amplexum hæreticos anathemalizasse, atque no…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/132

Victor Justinus, pius, felix, inclytus, triumphator semper Augustus, Hormisda; sanctissimo (sacratissimo) ac beatissimo archiepiseopo et patriarchæ (almæ urbis Romae). Sciis elTectum nobis, pater religiosissime, et quod diu summis studiis quaerebatur, noveris, patefactum, et antequam advenerint qui a vobis destinati sunt: quod Joannes vir beatissimus antistes novæ vestras (nostræ) Romæ una cum clero ejus vobiscum sentiunt, nullis variantes ambiguitatibus, nullis divisi discordiis; scias libellum ab eo subscriptum, quem offerendum indicaveras, sanctissimorum Patrum concilio congruentem. Omnes concurrunt alacri opere ad suscipienda vota tam vestra quam Constantinopolitanae sedis, quos veritatis coruscus fulgor illuminat; omnes accelerant Jlibentissime, quos oblectat via dilucida; sequuntur scita Patrum sanctissima, leges probatissimas: et conciliis quorumdam firmatis qui rectum tenebant tramitem, aliorum correctis qui vagabantur incerti, in eo res colligitur, ut unitatem individuæ Trinitatis ipsi quoque unitate colant mentium. Ncgatum est inter divina mysteria memoriam in posterum fieri (pro tenore libelli quem diximus) Acacii prævaricatoris quondam hujus (regiæ) urbis episcopi, nec non aliorum sacerdotum, qui vel primi contra constituta venerunt apostolica, vel successores erroris facti sunt, nulla usque ad ultimum diem suum pcenitentia correcti. Et quoniam omnes nostrae regiones admonendæ (religionis admonendi). sunt, ut exemplum imitentur civitatis regiæ, destinanda ubique principalia praecepta duximus, tanto fJagramus religionis officio, tanto affectamus studio pacem catholicæ fidei pro remuneranda ccelitus pace nostræ reipublicæ, pro conciliando subjectis meis superno præsidio. Quid autem (enim) gratius reperiri potest? quid justius? quid illustrius? quam quos idem regnum continet, ejusdemque fidei cultus irradiat, eos non diversa contendere, sed collectis in eodem sensibus, instituta venerari non hurnana mente lata, sed divini prudentia Spiritus? Oret igitur vestræ religionis sanctitas, ut quod pervigili studio pro concordia Ecclesiarum catholicoe fidei procuratur divini muneris opitulatio, jugi perpetuitate servari annuat. Datum x cal. Maii Constantinopoli *.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
