# Epistolae Et Decreta 133

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Ecclesiæ pacem initam esse nuntiat,ideoque plurimum eum gaudere monet. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/133

Domino meo per omnia sancto et Deo amabili fratri et comministro Hormisdæ Joannes in Domino salutem. Quando Deus propria mirabilia in suis operatur, tunc oportet ea quæ divinis litteris continentur ipsius Scripturae vocibus fiducialiter exclamare: Quis loquetur potentias Domini aut auditas faciet omnes laudes ejus in omni tempore (Psal. cv)? Ecce enim talem pium principem Romanae reipublicæ suscitavit, quali mundo ante et catholica indigebat Ecclesia, et omne genus hominum videre cupiebat. Ideoque ita etiam cornu (coronam) gratiæ super eum coelitus declinavit, ut affluenter in sacrum ejus caput misericordia funderetur: omnique annuntiationis ejus tempore cum magna voce Deum omnium principem gloriticaverunt, quoniam talem verticem meis manibus tali corona decoravit. Is vero maximus imperator primam suorum certaminum palmam, devicto inimico, evidenter ostendit; secundum virtutis ejus meritum, adunationem sanctissimis Ecclesiis sapientissime comparavit: regnum ejus tertium bonum, dissipata conjunxit, et pacem mundi sapientissime procuravit. Idcirco in omnibus Deo magno gratias referens cuncta sapientissime gubernanti, annuntiarc tibi pacem pacis filio nuntiavi, in omnibus Deo amantissime; ut illud gaudium salias, quo David quidem secundum legem in arcæ Dei revocatione figuraliter exsultabat (II Reg. VIII), apostoli vero per gratiam veraciter lætabantur. Gaude itaque in Domino gaudium tuæ conveniens sanctitati, et scribe ea quae vestrum benignum animum decent, homo Dei: nam quæ fuerant divisa conjuncta sunt, et dispersa collecta sunt; et quæ longe erant sibi invicem adunata sunt; et, sicut oportet dicere et olim scripsi, utrasque Ecclesias, tam senioris quam nova; Romæ, unam esse evidenter intelligens, et utriusque earum unam sedem recte esse diftiniens, indivisibilem adunationem, et utriusque nostrorum consonam confirmationem cum judicii integritate cognosco. Unde rogo Deum semper eam inseparabilem permanere orationibus sanctorum apostolorum et tuae precibus sanctitatis, per quas donari nobis et universo mundo clementissimum et Christianissimum principem Justinum, et piissimam ejus conjugem, nostram autem filiam Euphemiam, in pace multis temporibus comprecatur, per omnia beatissime frater. Gavisi igitur de prsesentia reverendissimorum episcoporum, nec non et clericorum vestrorum, gratias agimus, quoniam secundum petitionem nostram tales pacificos viros et vestrae dignos sedis apostolicse destinastis, regulam Patrum sine confusione servantes, fidemque indivisam custodientes. Quorum amplectentes in omnibus mentem, cuncta per eos ad satisfactionem vestrae egimus sanctitatis. Omnem in Christo fraternitatem, quae cum vestra est sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus **.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
