# Epistolae Et Decreta 134

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Cum jam Ecclesia pace fruatur, pro imperatore ad Deum preces fundendæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/134

Domino meo sanctissimo Hormisdse primo archipontifici et papæ urbis Romae Justinianus comes salutem. Venerandse sanctitatis vestrae praedicatio regularum, quae Christo Deo pro Ecclesiarum pace et pro plebis concordia j ugiter supplicat, quidquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit peragendum, propitia divinitate cuncta effectui sociata sunt, nulla prorsus quorumdam valente discordia. Igitur vestris sacris orationibus;ac praeceptionibus orthodoxorum fide muniti, supplices petimus ut hic pro sanctissimo Augusto nostro, totius fidei fautore, proque ejus republica, pro nobis quoque mandatorum vestrorum custodibus, aeterno Regi consueti impetrabiles preces offerre dignemini, nosque vobis fideliter supplices vestris salutiferis rescriptionibus visitare (anno Domini 519).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
