Latin
Gratulatur pontifici de unione Ecclesiarum
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 138
Unproofread scanNot analysed yet
Domino sancto beato prædicabili et adorando apotolico patri Hormisdee papæ urbis Romæ humilis famulus tuus Theodoritns. Mese quidem exiguitatis non esse tam magna praesumere, et ad vestrum pium sanctum apostolatum pusilli sermone praesentes parvulas destinare paginas. Sed quia, pro insita vobis humanitate, pio propitiationis animo omnia nutu Divinitatis protegere consuevistis, lucidum diem et totius festivitatis repletum omni reddidistis mundo, et vestris prædicandis precibus ad pristinum veritatis (unitatis) revocastis statum, et in unum concordare vel subjugare vestris prædicabilibus et adorandis meritis annuistis. Ideoque etsi meis obrutus iniquitatibus, et ab eis undique oppressus, ex ipsius [F. ipsis]recreatusinfernis, recurrente ad religiosa vestigia vestra famulo tuo viro religioso Pulione (Pollione), usurpavi me tam per eum, quam etiam his parvulis et exiguis chartis vestris prædicandis et adorandis praesentare vestigiis, divinum omnibus viribus exhortans favorem, et O" clara voce cum omnibus omnino canens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. n), qui pro sua incomprehensibili pietate vestris mirificis operibus omnia illuminavit et liberavit, et lucidum et totius festivitatis repletum diem in toto orbe vestris Deo dignis precibus præstitit, et ab omni iniquitate eripuit, -et omnem nodum colligationis absolvit, et omnem semitam aperuit. Hanc itaque gratulationis repletam pio vestro pronius offerens apostolatui, deprecor uti pro mese flebilitatis exiguitate vestris piis precibus memores esse dignemini, domine sancte beate apostolice pater. Accepta XIII calendas Julii, domino Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).