# Epistolae Et Decreta 14.1-24

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 14.1 to 14.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/14.1

Hormisda episcopis orthodoxis. Est quidem fidelium speciale solatium Deus, nec unquam inter quælibet dura deiiciunt, qui se ad eum toto,mentis studio contulerunt. Verumtamen hoc votum proposito vestro debere me fateor, ut sicut exsulto de sinceritate iidei vestrae, ita de firmitate merear gaudere constantiæ. Unde et aspectu Interiore vos intuens, ad desiderium colloquendi vobiscum promptus assurgo, ut et dilectionem circa Deum vestram litterario sermone remuneret. et spem paginali adhortatione confirmem; atque ita his cum quibus mihi est consortium sanctae communionis, jucundum reddam testimonium caritatis. Non enim sufficit animo meo de nobis esse securum, nisi ostendero illum quoque, quo vos complector, affectum. Siquidem declarat se non ex judicio odisse a Dei dilectione divisos, qui potest non amare conjunctos. Benedico igitur Deum, dum fervorem fidei vestrae inter procellas varias, tempestatum adversa considero. Vos quoque, ut super his pietatem ejus glorificetis, uberiore exsullatione suadeo; quijelectorum suorum mentes quo acceptiores sibi reddat, examinat; et licet cognitos sibi, quibusdam tamen difficultatibus probat, ut justitiam quoque inesse dono quod largitur ostendat. Atque ideo pertinaciter bono vos convenit imminere proposito, nec in via quæ ducit ad coeli regna deficere. Qui intuetur dominica munera non æstimanda promissa, nullius potest respectum habere periculi. Non enim frangit consideratio præsentium malorum, nisi futurorum bonorum vincat oblivio: quando omnem amaritudinem laboris excludit, qui dulcedinem spei, quae exspectatur, amiserit. Quæ enim difficultas beatitudini par est? aut quæ condignae praemiis passiones ad futuram scilicet gloriam, quæ in nobis Apostolo annuntiante revelabitur (Rom. VIII)? Absit ne quidquam a Christi caritate nos separet. Quanta est tribulatio, si gloriam parit? Materia prosperorum est quæ putatur adversitas. Dum inclinamur, erigimur. Nemo haberet futuram remunerationem, nisi necessitates praesentium sustineret. Videte quanto opere hominum terrena messis assurgat.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
