Latin
15 to 23
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 15-2-23
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia nubis diu laborantibus, et illis nullam suscipientibus rationem, nihil proiiciebat in eo quo tenebamus, clementissimus imperatur in conventu publico, ubi et nos interfuimus, Paternum, praedictum episcopum, et magnilicum virum Vitalianum reduxit ad gratiam: accusatores quoque ejus suo praecepit episcopo supplicare. Monachi vero cum similiter ad concordiam quaererentur, fuga lapsi maluerunt de civitate discedere, quam ad concordiam pervenire. Prædicti monachi ad Italiam venientes, aliquanta capitula proponere habent, inter quæ et unum de Trinitate crucitixum continetur, sperantes ita confirmari ex auctoritate beatitudinis vestræ, sicut et in aliis litLeris signilicavimus, et modo hoc dicimus, ut nulla novitas a sede apostolica scribatur: quia et nos ante imperatorem, et ante senatum hæc indicavimus, dicentes: Extra synodos quatuor, extra epistolas 'papæ Leonis, nec dicimus nec admittimus quidquid non continetur in prædictis synodis, aut quod non est scriptum a papa Leone non suscipimus: quia si voluerit dominus noster qualemvis novitatem scribere, pejus erit istud initium (vitium) quam illud quod factum est per Eutychetem. Sufticere debet (Ecclesiæ quod per sexaginta annos ab Eutychete usque modo sustinuit. Nobis quod visum est scripsimus: in vestra potestate est deliberare quod vobis Deus imperaverit: quoniam haec illi nituntur asserere, eo modo sibi satisfacere cupientes, ita ut profiteamur et dicamus unum de Trinitate passum esse; qnod nec Patres nec synodi dixerunt. Ista ideo per singula exposuimus, ne illorum subtilitas glorietur in nostra simplicitate propter istas novas suas intentiones. Vitaliano magnifico viro subrepserunt, ut et talia vindicare pro talibus rebus, et contra nos quaecunque potuit impedimenta afferret: cujus immutationem omnis nobiscum deflet Ecclesia. Quapropter rogamus, ut consueta cautela, et qua solet dominus noster vigilantia, cogitetis, et quomodo suspendendi sunt, qui a nobis taliter recesserunt, et a nostra communione fuerunt sejuncti;