# Epistolae Et Decreta 150

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Eadem quæ in superiori. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/150

Hormisda Anastasiæ. Postquam Deus noster Ecclesiae suae membra in pacem pristinam redeuntis,solidavit, diu vos desiderasse certamina... Quod provenisse gaudentes, et nos quidem indesinenter divinam clementiam deprecamur ut, sicut has regni primitias gratanter accepit, ita fidem boni principis omni semper adjuvet prosperitatis affectu, et tam ipsum quam vos omnes in sacrosancto religionis amore custodiat, ut quorum fides errorem pessimae dissensionis abjecit, et tu ita in terris floreas, ut æternæ salutis remuneratio subsequatur. Nunc igitur vos quoque vota nobis conjungite, et omnibus a Deo viribus implorate: ut hujus correctionis exemplum omnes sequantur Ecclesiae, ut nihil sibi diabolus remansisse gaudeat, quem in totum pene nostra concordia gratulatur exclusum (anno Domini 519).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
