# Epistolae Et Decreta 17-2-30

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 17 to 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/17-2

Discesserunt post ista verba. Ad aliam diem conycnerunt, iterum ista loquentes; et antequam propositionem verborum fecissent, ibi non est intentio generata, non injuria secuta est: subito populus insanus irruit super ipsum, et duos pueros occiderunt episcopi, caput etiam fregerunt episcopo in duabus partibus, et renes ejus dissipaverunt, et nisi misericordia Dei, et defensio Sancti Marci basilica?. eruisset eos de mauibus eorum, ibi perierant; liberati sunt tamen, quomodo dicitur, quia manus publica supervenit, quæ eos eruere potuit. Ista et istorum coucinnamenta Dorothei malitia fabricavit, qui ante biduum quam pervenirent nostri Thessalonicam super duo millia baptizavit: * sacramenta tanta erogavit in poputo, quæ possint ipsis ad tempora sufficere, significans plebi quia fides recta mutatur. Ista quomodo non habuerant excitare populum? Ista quem non invitabant ad seditionem? Post hoc ipsum libellum quem fecerat cum episcopis ante populum scidit, dicens: Ego istud usque ad mortem meam nunquam facio, nec facientibus consentio. Occiderunt et hominem (Joannem) venerabilem catholicum, qui nos venientes susceperat in domo sua, qui semper separatus fuit a communione Dorothei propter synodum chalcedonensem: in quo talem mortem exercuerunt, qualem illi qui sanctum Proterium occiderunt. Ista ad clementissimum imperatorem pervenerunt, et prope in tota civitate catholicus luctus est propter talia quæ contigerunt scelera. Promittit sancta clementia vindicare et citare Dorotheum, quia nos contestati sumus pietatem ejus, diceutes: Nulla ratione Dorothenm inter episcopos aut in communione sedis apostolicæ potest beatissimus papa recipere, et:contra qui voluerint eum in sua communione recipere, scire se esse reos auctoritate ecclesiastica. Ista ad notitiam beatitudinis vestrae festinavimus referre, ut nihil vos lateat, quod in istis partibus agitur. Accepta iv calendas Decembris, Euthanco consule (anno Domini 519).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
