# Epistolae Et Decreta 17

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Letter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/17

Hormisda Eunodio et Peregrino episcopis. Postea quam profecta est caritas vestra, Nicopolitanus diaconus, qui vobis etiam occurrit in itinere, Romam venit; quem praeter moram vidimus, cogitantes ne forte esset quod ad instructionem mandatoe vobis legationis adjicere deberemus: quod et rationabiliter factum ipsa res evidenter ostendit. Obtulit enim nobis epistolam Joannis episcopi sui, et aliam synodi sibi subjacentis Ecclesiae Nicopolitanae, qua querunlur ab episcopo Thessalonicensi excitatas adversum se tam principales quam judiciarias potestates: concussionibus et dispendiis se vehementer afiligi propter hoc, quia de urdinatione sua ad episcopum relationem secundum jprisca exempla non miserit. Pro qua causa speraverunt, ut de remedio cogitare deberemus, consulentes etiam nos, ut daremus eis licentiam relationem ad designatum episcopum secundum consuetudinem destinandi. Unde tractavimus, et episcopum quidem Nicopolitanurn admonuimus, ne tale aliquid audere tentaret, si nobiscum velit in communione persistere; ne per illum, si ab eo qui a communione nostra alienus est, confirmationem petiisset, nostra quoque communio contagium sustineret. Haec vos, ut omnia sciretis, instruximus. Quid autem propitio Deo vobis de hac (a) agendum sit, subjecta declarant. Data pridie idus Aprilis, Agapito consule.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
