Latin
Reliquias S. Laurentii et sanctuaria apostolorum Justiniano concedi petunt, qui…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 176
Unproofread scanNot analysed yet
Filius vester magnificus vir Justinianus, res convenientes fidei suas faciens, hasilicam sanctorum Apostolorum, in qua desiderat et beati Laurentii martyris reliquias esse, constituit, sperat per parvitatem nostram, ut prædictorum sanctorum reliquias celeriter concedatis. Habuit quidem petitio prædicti viri secundum morem Graecorum, et nos contra consuetudinem sedis apostolicae exposuimus. Accepit rationem. Et quia talis est fervor fidei ejus, qui meretur quidquid de apostolica sede depoposcerit, et talis est qui sperat unde et salus animae et fidei effectus accrescat, talibus desideriis postulata competit non negare. Unde si et beatitudini vestræ videretur, sanctuaria beatorum apostolorum Petri et Pauli, secundum morem, ei largiri præcipite; et si fieri potest, ad secundam cataractam ipsa sanctuaria deponere, vestrum est deliberare. Petit et de catenis sanctorum apostolorum, si possibile est, et de craticula beati Laurentii wartyris. Ista sunt desideria prædicti viri: in hoc fides ipsius est incitata. Propter hoc in urbem vestram virum spectabilem Eulogium magistrianum direxit, hoc sibi satisfacere judicans, si de ipso fonte, quo per omnem terram sanctuaria apostolorum sunt data, inde et ipse reliquias suscipere mereatur. Et bene facitis cousam ecclesiasticam magnopere in contestatione Dei tali homini commendare, cujus sinceritas et integritas circa religionem calholicam nota est omnibus hominibus. Hic voluerunt capsellas argenteas facere et dirigere; sed postea cogitaverunt ut et hoc quoque a vestra sede pro beuedictione suscipiat. Singulas tamen capsellas per singulorum apostolorum reliquias fieri debere suggerimus. Data III calendas Julias, Constantinopoli.