Latin
Ad dicendum sit unum de Trinitatefuisse crucifixum
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 179
Unproofread scanNot analysed yet
Ut plenissima fidei perfectio doctrina beatitudinis vestræ nobis proveniat, iterum Eulogium virum strenuum agentem in rebus juxta alias causas, etiam hanc propter direximus, per quem valde petimus ut per omnia responso apostolatus vestri circumspecto et cautissimo in confessione catholicæ fidei confirmetur. Post semel enim divina misericordia donatam Ecclesife catholicæ unitatem, quidam asserunt Christum Filium Dei Dominum nostrum pro nostra salute carne crucifixum unum de Trinitate debere praedicari: quod si suscipiendum sit, paterna provisione reverentia vestra cautissimo suo rescripto, quid sequi, quidve super hoc evitare debeamus, nos certiorare dignetur: quoniam verba videntur facere dissensionem: nam sensus inter catholicos omnes unus esse probatur. lmponite igitur vobis semel susceptum laborem, sancte ac venerabilis Pater, etiam in hoc prædecessores vestros sequentes, quorum memoriam et amplectimini, et consortio pontilicatus ornatis, et de hac intentione liberos nos properate reddere et securos. Hoc enim credimus esse catholicum, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum. Quia vero dictum est Scythicos monachos hac ratione ad sedem vestram accessisse pro traditione Patrum et ordine regularum, præbito eis responsa, nihil furmidante, ad nos cum vestris litteris jubete remittere. Quarum etiam exemplaria consignata prædicto viro strenuo Eulagio dari præcipite. Hæc enim omnia ideo petimus vos disponere cautius, ut ne locus mendacio vel insidiis detur: quoniam summo cum desiderio fidem catholicam amplectentes, vestra doctrina unitatem universo orbi petimus condonare.