Latin
Letter 18
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 18
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Ennodio et Peregrino episcopis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, intercedentibus et adjuvantibus sanctis, quid agendum sit de causa Nicopolitanæ Ecclesie. Primum ubi Thessalonicam, Deo juvante, veneritis, epistolas nostras, quas in hac causa misimus, episcopo Thessalonicensi lradite, illum quidem ordinem in ejus salutatione servantes, quem scitis a nubis esse mandatum circa eos qui cum sede apostolica, hoc est Ecclesia catholica non communicant. Traditis autem epistolis, instanter agere debetis ut se ab ejus Ecclesiae concussione suspendat: rationem reddentes, quia non poiuil reversus ad communionem et ad corpus Ecclesiæ cum illis qui necdum reversi sunt quidquam habere conjunctum, nos non solvere a prædecessoribus nostris concessa privilegia, si ipse ecclesiastica instituta; ion deserat. Certe redeat ad unitatem, et nos cum co insistemus, ut omnia privilegia quaecunque consecuta est a sede apostolica Ecclesia ejus, inviolata serventur. Dicite etiam aperte illum ostendere iuimicum se esse fidei, si insequitur quos viderit ad catholicam communionem reverti. Quod poteritis causam ibi Deo propitio componere, scriptis ad episcopum Nicopoliianum litteris, quid vestra promovefit opera nuntiate. Si vero obstinatus fuerit, nec ab insecutione ejus cessare voluerit, secundum litteras quas ad clementissimum imperatorem misimus, apud principem causam Ecclesiae Nicopolitanæ sic agite, ut dicatis: Alcyson episcopus Nicopolitanus oatisfecit Ecclesiae catholicse, susceptus est, et ad communionem reductus: hujus successor Joannes episcopus et Deum ante oculos habens, et de salute sua cogitans, et praedecessoris sui bonum exemplum sequens, condemnatis haereticis vel transgressoribus ad sedem B. Petri apostoli misit, et susceptus est: huic nunc Thessalonicensis episcopus insidiatur, et eum concutit; contraria his quae fecit ab eo exigere volens. Hinc pater vester, et omnes orthodoxi rogant ut jussionibus vestris removeatur ab eo ista molestia; ne videatur hominibus propter hoc illum persecutionem pati, quia ad communionem sedis apostolicee rediit; et qui exspectant per vos unitatem fieri, aliud incipiant credere, si pietatem vestram viderint hoc dissimulare, hoc negligenter accipere. Visum est nobis expedire, ut litteras quas ad Thessalonicensem in causa Nicopolitana direximus, quolibet ordine prudentia vestra diversis in locis faciat publicari, magnopere tamen in civitate Thessalonicensium, quia hoc facto, et a persecutione nostrorum potest cessari, et ad ipsius, si se correxerit, credimus pertinere salutem.