# Epistolae Et Decreta 181

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, Scythas monachos ante legatorum adventum Roma non discessuros. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/181

Hormisda Justiniano illustri. Eulagio viro clarissimo filio nostro deferente, litteras celsitudinis vestrae suscepimus, eoque remeante, debitum persolventes salutationIs officium, signilicamus Scythas monachos allegasse plurima quae nos relinquere indiscussa non possumus: sed legatorum nostrorum Deo juvante festinemus adventum: pro qua re eos in Urbe credimus retinendos, a qua nec ipsi ordinatione dissentiunt. Amplitudinem vestram tamen retinere confidimus, quod de ipsis nobis præterito tempore litteris destinatis scripserint. In quorum allegalionibus cum legatis remeantibus competenter fuerimus instructi, si quid reprehensione dignum cognitio nostra repererit., necesse est ut circa eos teneamus ecclesiasticam disciplinam. Victorem præterea, qui diaconi habere perhibetur officium, cujus fidem hi ipsi monachi vehementer accusant, vel alios qui perversas forsitan objiciunt quæstiones, ordinatione domini filii nostri clemenLissimi imperatoris ad urbem vobis suggerentibus dirigantur [sic], ut universas allegaliones de quibus contendunt nos possimus agnoscere.

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
