Latin
Instantem dominicæ passionis diem recte celebrari XIII calendas Maias
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 186
Unproofread scanNot analysed yet
Domini per omnia amabili Deo, sanctissimoque fratri comministratori Hormisdæ, in Domino salutem. Quemadmodum puro corde et caritate spirituali apud nosmetipsos habemus te, frater carissime, et quemadmodum te per omnia ducimus venerandum, ex operibus his satisfactum esse vestræ reverentiæ judicamus, dominicae obsequentes voci manifeste clamanti: Quæ vultis ut faciant vobis homines sic et vas facite eis (Matth. VII), et apostolicam doctrinam amplectentes docentem: Vos invicem honore prævenientes (Rom. XII). Haec operibus ostendere festinamus, vinculum insolubile spirituali caritate ad unitionem (adunationem) sanctarum Ecclesiarum continentes, quo nec contratriorum spirituum ictibus, nec fluctuationibus malorum principis, vel veritatis inimici titubare possimus, auxiliante nobis sancta et consubstantiali Trinitate, intercessione gloriosae et verae Dei genitricis Mariæ: per quæ praecipue nobis, domine atque sanctissime, immobilem permanere oramus nostrarum vestrarumque sanctarum Ecclesiarum statum, nihilominus ct inseparabilem custodire fidei unitionem: potens est eni. n Deus victoriae palmam sperantibus in eum sine certamine condonare. Instantis autem dominicæ passionis numerum, qui vestris continetur litteris, ex repositis apud nos diei paschalis annalibus recte habere significamus *(et ante quidem scienles), et tunc scrupulosius requirentes, sine dubitatione mundi festivitatem incolumes nos celebrare XIII calendarum Maiarum die optamus: qui est proprie nonus decimus dies futuri mensis Aprilis. Orate igitur, et circa nostram memoriam nullam oblivionem vester animus, sanctissime, habere dignetur. Omnem quæ cum vestra est sanctitate in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus. Alia manu: Incolumis in Domino ora pro nobis, amabilis Dei et sanctissime frater. Data Constautinopoli, xiv calendas Februarii, Vitaliano et Rustico vv. cc. consulibus (anno Domini 520).